CONSULARES Foeminae

CONSULARES Foeminae
CONSULARES Foeminae
quomodo ab Ulpiano Consulum Uxores vocantur, eôdem ac simili pene habitu usae reperiuntur, quô coniuges earu, uti colligere est ex iconismo, qui in verustisfimo Diolocridis Codice scripto habetur in Bibl. Caesar. apud. P. Lambecium: ubi Μεγαλοψυχία et Φρόνησις habitu muliebri illustriss. Iuliavae assident; ipsa vero, fasciâ illâ ampliori collum et humeros amplectente et pectus attingente, exornata conspicitur, in hoc tamen a Consulari fascia diversâ, quod ista muliebris sinistro brachio non aptetur. Fasciae colrem non distinxit Lambecius, contentus observâsse, in medio octogono sedere, in throno duabus Aquilis suffulto, feminam diademate regiô, vestituque partim aureô, partim caeruleô, et calceis rubris, instar Imperatvicis Constantinopol. exornatam, Comm. l. 2. c. 9. Certe ex Nov. Iustiniani 105. c. 2. idem apparet. Fuit autem Iuliana haec filia Olybrii Aug. et Areobindae Consul. uxor. Car. du Fresne, Dissert. de Infer. aevi Numism. num. 8.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”